- AMANOIDES
- AMANOIDESCiliciae promontorium Pomp. Melae l. 1. c. 13. sic dictum, quod formam effigiemque Amani circumnavigantibus exhibeat. Haec est Hermolai Barbari coniectura (inquit Voss. ad locum istum) cum prius legeretur Aminodes. Multis tamen de causis non potest haec lectio probari, cum nulla prorsus ratio singi possit, cur promontorium aliquod Amano magis simile esse dicatur, quam alteri monti. Praeterea mons iste non est Amano similis, sed Amanus ipse. Amanus enim vocatur ea etiam Tauri pars, quae Ciliciam a Cataonia dividit. Duobus vero diversis iugis in mare excurrit, totumque sinum Issicum amplectitur, ut inquit Strabo. Alterô quidem iugô Syrias et Amanides Portas efficit, aliô vero Cilicias Portas, et hoc, cuius hîc mela meminit, promontorium. Sed usus obtinuit, ut solae illae Portae, quae Syriae Portis vicinae sunt et Isso urbi, dicantur Amanides, cum tamen quatuor Amani Portas veteres recenseant. Itaque non Amanoides, sed vel Amani, vel Amanidum istud promontorium appellâsset Mela. Sed profecto, quod semper fere, id ipsum quoque hîc locum habere puto, ut lectio veterum librorum, aut saltem quae ei proxima est, cadem quoque sit verissima. Legendum enim Ammodes, Α῎κρον Α᾿μμῶδες Graeci vocârunt, cuius nominis promontoria etiam alibi terrarum occurunt. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.